monumenta.ch > Hieronymus > sectio 11 > sectio 30 > sectio 9 > sectio 46 > sectio 20 > sectio 23 > 18 > sectio 23 > bsbClm6224.180 > sectio 17 > sectio 9 > sectio 50 > bsbClm6224.181 > sectio 5 > 14 > sectio 39 > sectio 24 > 8 > 26 > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 6, 10
Quod cum Daniel comperisset, id est, constitutam legem, ingressus est domum suam, et, fenestris apertis in coenaculo suo contra Ierusalem, tribus temporibus in die flectebat genua sua, et adorabat: confitebaturque coram Deo suo sicut ante facere consueverat. De omni Scriptura sancta celeri memoria congregandum est, ubi δώματα, quae Latine dicuntur menia vel tecta, sive solaria, et ἀνώγαια, id est, coenacula legerimus.